monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 136, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 136, 2.

1 Ipse autem vir illustris superius memoratus, multa esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possent iungi non immerito quaestioni, si, ut ante dixi, non ab eius partibus epistolaris considerata brevitas fuisset.
2 Quae tamen licet scribere noluerit, tacere non est passus.
3 Dicebat enim quod etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi vix ad liquidum possit cur hic Deus, qui et Veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis delectatus est novis.
4 Nihil enim corrigi posse asserebat nisi quod antefactum non recte probaretur; vel quod semel recte factum sit, immutari ullatenus non debuisse.
5 Recte enim facta dicebat mutari nisi iniuste non posse; maxime quia ista varietas inconstantiae Deum possit arguere.
6 Tum deinde quod eius praedicatio atque doctrina, reipublicae moribus nulla ex parte conveniat; utpote, sicut a multis dicitur, cuius hoc constet praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus (Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare persistenti tunicam tollere, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth. V, 39, 41): quae omnia reipublicae moribus asserit esse contraria.
7 Nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatori non mala velit belli iure reponere?
8 Et caetera quae dici ad reliqua posse, intelligit Venerabilitas tua.
9 Haec ergo omnia ipsi posse adiungi aestimat quaestioni, in tantum ut per christianos principes, christianam religionem maxima ex parte servantes, tanta (etiamsi ipse de hac parte taceat) reipublicae mala evenisse manifestum sit.
Augustinus HOME