Augustinus, Epistolae, 136, 1.
1 | Vir illustris Volusianus Beatitudinis tuae mihi litteras legit, imo me quidem cogente pluribus legit, quae scilicet omnia quae a te dicuntur, cum vere miranda sint, usquequaque miratus sum. |
2 | Sermonis enim divini gratia humiliter tumens, facile ut placeret emeruit. |
3 | Hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. |
4 | Est enim nobis cum eodem quotidiana pro viribus nostris, et pro ingenii paupertate disputatio. |
5 | Sanctae siquidem matris eius precatione compulsus, cura mihi est eum frequentius salutandi gratia convenire, licet vicem in hac parte reddere etiam ipse dignetur. |
6 | Accepta autem Venerabilitatis tuae epistola, homo qui a veri Dei stabilitate, multorum quorum in hac urbe copia est persuasione revocatur, ita motus est, ut si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset omne Beatitudini tuae quod habere potest insinuasset ambiguum. |
7 | Sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone, et Romanae eloquentiae nitore perspicuo, aliqua sibi exsolvi impendio postulavit. |
8 | Quae quidem quaestio usquequaque detrita est, et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. |
9 | Sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis quidquid rescripseris profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea vigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius Dominum, quam alii homines facere potuerunt, gessisse mentiuntur. |
10 | Apollonium siquidem suum nobis et Apuleium, aliosque magicae artis homines in medium proferunt, quorum maiora contendunt extitisse miracula. |