monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 135, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 135, 2.

1 Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: Et quis, inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis imbutus, qui ambigua in quibus haereo possit aperire, dubiosque assensus meos vera vel verisimili credulitate firmare?
2 Stupemus tacentes.
3 Tunc in haec sponte prorumpit: Miror utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas intacta permanserit.
4 His et alia subnectit: Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur universitas; patitur puerilitatis annos, adolescit, iuventute solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos resolvitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus; nec ullis competentibus signis tantae maiestatis indicia clarescunt, quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogites, Deo parva sunt.
5 Intervenimus ulterius inquirenti, solutoque conventu, ad potioris peritiae merita distulimus, ne dum incautive secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus.
6 Accepisti, vir totius gloriae capax, imperitiae confessionem; quid a partibus vestris desideretur agnoscis.
7 Interest famae tuae, ut quaesita noverimus.
8 Utcumque absque detrimento cultus divini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia; at cum ad antistitem Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari.
9 Incolumem Venerationem tuam divinitas summa tueatur, domine vere sancte, ac merito venerabilis pater.
Augustinus HOME