monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 135, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 135, 1.

1 Petis me, vir probitatis iustitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis peritae discenda perconter.
2 Amplector gratiam muneris imperati, meque libens in disciplinas tuas offero, veteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem.
3 Neque immerito sapiens, prudentiae studia nullis terminis, neque fine conclusit, quando primordiis suis remota virtus nunquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem patescat.
4 Domine vere sancte, ac merito venerabilis pater, est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem.
5 Quibusdam amicorum conventibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studisque sententiae.
6 Erat tamen sermo rhetorica partitio: apud agnoscentem loquor; nam etiam ista paulo ante docuisti.
7 Adstruebatur quid esset inventio, quae inventionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo, et pro ingenio naturaque materiae apposita etiam dicendi facultas.
8 Alii rursus poeticam elevabant faventes.
9 Ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut convenienter poeta dixerit: Inter victrices hederam tibi serpere lauros.
(Virg. Bucol. ecl. 8.) Dicebatur ergo quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum venustas, quanta in comparatione sublimitas; iam leves enodesque versus, atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata variatio.
10 Tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristotelico more tanquam Isocraticam fovere consueveras.
11 Quaerebamus et quid egerit praeceptor ex Lyceo; quid Academiae multiplex et continuata cunctatio; quid ille disputator ex Porticu; quid Physicorum peritia; quid Epicureorum voluptas; quid inter omnes infinita disputandi libido, tuncque magis ignorata veritas, postquam praesumptum est quod possit agnosci.
Augustinus HOME