Augustinus, Epistolae, 134, 4.
1 | Diligenter actum est ut inimici Ecclesiae, qui solent vaniloquio seductionis sollicitare animos imperitos tanquam de persecutione gloriantes quam se perpeti iactant, horrenda facinora sua in catholicos clericos perpetrata faterentur et suis verbis implicarentur. |
2 | Legenda sunt Gesta ad sanandas animas, quas pestifera suasione venenaverunt: numquid placet tibi ut ad finem Gestorum, si cruentum istorum supplicium continebit, legendo pervenire timeamus, ubi ponimus et ipsam conscientiam, ne malum pro malo, qui passi sunt, reddidisse videantur? |
3 | Si ergo nihil aliud constitueretur frenandae malitiae perditorum, extrema fortasse necessitas ut tales occiderentur urgeret; quanquam quod ad nos attinet, si nihil mitius eis fieri posset, mallemus eos liberos relaxari, quam passiones fratrum nostrorum fuso eorum sanguine vindicari: nunc vero cum aliquid fieri possit, quo et mitis commendetur Ecclesia, et immitium cohibeatur audacia; cur non flectas in partem providentiorem, lenioremque sententiam, quod licet iudicibus facere etiam non in causis Ecclesiae? |
4 | Time ergo nobiscum iudicium Dei Patris, et commenda mansuetudinem matris: cum enim tu facis, Ecclesia facit, propter quam facis, et cuius filius facis. |
5 | Contende bonitate cum malis: illi scelere immani membra de corpore vivo avulserunt; tu opere misericordi effice ut illa quae nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eorum membra deserviant. |
6 | Illi non pepercerunt correctionem sibi praedicantibus Dei servis; tu parce comprehensis, parce ductis, parce convictis. |
7 | Illi impio ferro fuderunt sanguinem Christianum: tu ab eorum sanguine etiam iuridicum gladium cohibe propter Christum. |
8 | Illi ministro Ecclesiae occiso extorserunt spatium vivendi: tu inimicis Ecclesiae viventibus relaxa spatium poenitendi. |
9 | Talem te oportet esse in causa Ecclesiae iudicem christianum, petentibus, monentibus, intercedentibus nobis. |
10 | Solent homines quando cum inimicis eorum convictis lenius agitur, a mitiore sententia provocare: sed inimicos nostros ita diligimus, ut nisi de tua christiana obedientia praesumamus, a tua severa sententia provocemus. |
11 | Deus omnipotens Excellentiam tuam auctiorem felicioremque conservet, domine insignis et merito sublimis, ac praestantissime fili. |