monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 134, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 134, 3.

1 De vobis quidem dixisse Apostolum legimus quod non sine causa gladium geratis, et ministri Dei sitis, vindices in eos qui male agunt (Rom. XIII, 4); sed alia causa est provinciae, alia est Ecclesiae: illius terribiliter gerenda est administratio; huius clementer commendanda est mansuetudo.
2 Si apud iudicem non christianum mihi sermo esset, aliter agerem: nec tamen etiam sic Ecclesiae causam desererem, et quantum admittere dignaretur, instarem ne passiones servorum Dei catholicorum, quae prodesse debent ad exempla patientiae, inimicorum suorum sanguine foedarentur; et si nollet acquiescere, inimico animo eum resistere suspicarer.
3 Nunc vero quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio.
4 Rectorem te quidem praecelsae potestatis videmus, sed etiam filium christianae pietatis agnoscimus.
5 Subdatur sublimitas tua, subdatur fides tua; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes quod ego non possum: confer nobiscum consilium, et porrige auxilium.
Augustinus HOME