Augustinus, Epistolae, 134, 2.
1 | Circumcelliones quosdam et clericos donatistas, cura eorum qui disciplinae publicae inserviunt, praemissa Notoria, ad iudicia legesque perduxit. |
2 | Hi cum audirentur a viro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tormentis ungularum atque flammarum, sed virgarum coerciti, horrenda facinora in fratres et compresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt; quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidaverunt, alterum e domo raptum, oculo effosso digitoque amputato truncaverunt. |
3 | Haec cum comperissem illos fuisse confessos, ideoque minime dubitarem sub iura tuae securis esse venturos, has ad tuam Nobilitatem litteras acceleravi, quibus deprecor, et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua maiore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur; quanquam lapidis ictibus digitum praecidere oculumque convellere leges puniendo non possint, quod isti saeviendo potuerunt. |
4 | Unde securus sum de iis qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc vicissitudinem non reportabunt; sed ne vel ipsi, vel illi quorum homicidium patefactum est, per tuae potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et christianus iudicem rogo, et christianum episcopus moneo. |