Augustinus, Epistolae, 133, 3.
1 | Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es. |
2 | Hoc Ecclesiae catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc Ecclesiae ad HipponensiumRegiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. |
3 | Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem. |
4 | Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili. |
5 | Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum iniunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritualem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime negligatis. |
6 | Deus omnipotens Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili. |