monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 133, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 133, 2.

1 Imple, christiane iudex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.
2 Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti.
3 Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis adhiberi.
4 Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti.
5 Inquirendi quam puniendi necessitas maior est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus parcant.
6 Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo.
7 Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
8 Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. IV, 5); et alio loco, Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines (Tit. III, 2).
9 Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg. XXIV, 7), praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret.
10 Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas.
11 Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.
Augustinus HOME