monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 130, 16, 30. <<<    

Augustinus, Epistolae, 130, 16, 31.

1 Sane memineritis et pro nobis non negligenter orare.
2 Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adiutorium, quod necessarium novimus, auferatis.
3 A familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et vos in eius familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus.
4 Orate certatim concordi sanctoque certamine: non enim adversus alterutrum certatis, sed adversus diabolum, sanctis omnibus inimicum.
5 In ieiuniis et vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adiuvatur oratio (Tob. XII, 8).
6 Faciat quaeque vestrum quod poterit: quod altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus valet, non impediat plus valentem, et quae plus valet, non urgeat minus valentem.
7 Conscientiam quippe vestram Deo debetis; nemini autem vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis.
8 Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20).
Augustinus HOME