monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 130, 16, 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, Epistolae, 130, 16, 30.

1 Quid autem in hoc operis genere in viduis electum est, nisi destitutio et desolatio?
2 Quapropter si se omnis anima intelligat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat.
3 Ora ergo ut vidua Christi, nondum habens eius conspectum, cuius precaris auxilium.
4 Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri saeculi divitias habes, ubi nulla damna formides.
5 Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora: incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitae huius in nostram consolationem mansura.
6 Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes, etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tanquam desolatam deputare te debes.
7 Et si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliae sanctae viduae virginesque sub vestra cura securius constitutae: quanto enim magis domum vestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis.
Augustinus HOME