monumenta.ch > Augustinus > 29
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 16, 30.

Augustinus, Epistolae, 130, 16, 29.

1 Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me longum fuit, concerta in oratione vincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut vidua Christi.
2 Quamvis enim ad omnia membra eius, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et eius corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis eius viduis invenitur iniuncta.
3 Nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una coniugata quae sanctum Samuelem peperit, alia vidua quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit.
4 Oravit et coniugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat: tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, vovit (I Reg. 1).
5 Sed oratio eius quomodo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est, Libera nos a malo, non parvum malum videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum.
6 De illa vero Anna vidua vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37).
7 Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi: Quae autem vere vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5): et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit, quae licet iniquum et impium iudicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit.
8 Quam ergo prae caeteris viduae debent vacare orationibus, satis hinc intelligi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis propositum est exhortationis exemplum.
Augustinus HOME