monumenta.ch > Augustinus > 28


Augustinus, Epistolae, 130, 15, 28.

1 Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei qui adiuvat infirmitatem nostram.
2 Nam cum dixisset Apostolus, Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; ibi subiecit: Similiter et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
3 Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 25-27).
4 Quod non sic est intelligendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tanquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis: dictum quippe est, Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit; sicut dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), hoc est ut scire vos faciat.
5 Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei quam per patientiam exspectamus.
6 Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur?
7 nam utique si omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec gemitibus quaereretur.
Augustinus HOME