Augustinus, Epistolae, 130, 14, 27.
1 | Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit (Psal. XXVI, 4), certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. |
2 | Ipsa est enim una vera et sola beata vita, ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. |
3 | Propter hanc unam caetera requiruntur, et non indecenter petuntur. |
4 | Istam quisquis habuerit, omnia quae vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non decebit. |
5 | Ibi quippe est fons vitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus, in protectione alarum eius, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus eius, et torrente voluptatis eius potemur; quoniam apud eum est fons vitae, et in lumine eius videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10), quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. |
6 | Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. |
7 | Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abiicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus. |