monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Epistolae, 130, 14, 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, 130, 14, 26.

1 In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, universali humana voluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus.
2 Sed hoc devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo negligi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora: sic enim virtus in infirmitate perficitur.
3 Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius.
4 Nam legimus Israelitae quid et quomodo rogaverint et acceperint; sed expleta concupiscentia, impatientia est graviter castigata (Num. XI).
5 Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum (I Reg. VIII, 5, 7).
6 Dedit etiam quod diabolus postulavit, ut probandus eius famulus tentaretur (Iob. I, 12, et II, 6).
7 Exaudivit rogantes et immundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur (Luc. VIII, 32).
8 Haec scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se abiiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur.
9 In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus.
10 Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas habuit, minime dubitare debemus.
11 Nam et huiusmodi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se voluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subiecit: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39).
12 Unde non immerito per unius obedientiam iusti constituuntur multi (Rom. V, 19).
Augustinus HOME