monumenta.ch > Augustinus > 25
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 14, 26.

Augustinus, Epistolae, 130, 14, 25.

1 Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): neque enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus ista dicebat, dominicam nescisse orationem.
2 Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem superbiae, vel ad probandam exercendamve patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque servatur, vel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari?
3 Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret; propter quod ter Dominum rogavit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret.
4 Denique Dei responsum cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9).
Augustinus HOME