monumenta.ch > Augustinus > 24


Augustinus, Epistolae, 130, 13, 24.

1 Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est.
2 Beata vita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est.
3 Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa utquid imus?
4 Breviter in Scriptura Dei veraciterque dictum est: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15).
5 In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire possimus, finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5).
6 In eisdem tribus, pro conscientia bona spes posita est.
7 Fides ergo et spes et charitas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem, et quae petat a Domino in dominica oratione considerantem.
8 Ieiunia et ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio, maxime que eleemosynae multum adiuvant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis, nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3).
9 Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur?
Augustinus HOME