Augustinus, Epistolae, 130, 12, 22.
1 | Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. |
2 | Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritualiter decet orare. |
3 | Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis: et, Prophetae tui fideles inveniantur (Eccli. XXXVI, 4, 18); quid aliud dicit quam, Sanctificetur nomen tuum? |
4 | Qui dicit, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4); quid aliud dicit quam, Veniat regnum tuum? |
5 | Qui dicit, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133); quid aliud dicit quam, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra? |
6 | Qui dicit, Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 8); quid aliud dicit quam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? |
7 | Qui dicit, Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius (Psal. CXXXI, 1): aut, Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4); quid aliud dicit quam, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? |
8 | Qui dicit, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6); quid aliud dicit quam, Ne nos inferas in tentationem? |
9 | Qui dicit, Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2); quid aliud dicit quam, Libera nos a malo? |
10 | Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. |
11 | Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non debet esse liberum alia dicere. |