Augustinus, Epistolae, 130, 11, 21.
1 | Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. |
2 | Cum ergo dicimus, Sanctificetur nomen tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen eius quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo, sed hominibus prodest. |
3 | Et in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus, utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque nos in eo regnare mereamur. |
4 | Cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat voluntas eius, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis eius. |
5 | Cum dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi vel illam sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis totam significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad huius temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. |
6 | Cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. |
7 | Cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 9-13), nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. |
8 | Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. |
9 | His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat. |