monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 130, 10, 19. <<<    

Augustinus, Epistolae, 130, 10, 20.

1 Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio.
2 Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam.
3 Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio.
4 Nam multum loqui, est in orando rem necessariam superfluis agere verbis.
5 Multum autem precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare.
6 Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu.
7 Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit.
Augustinus HOME