monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 10, 20.

Augustinus, Epistolae, 130, 10, 19.

1 Quae cum ita sint, etiam cum diu orare vacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamvis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum nec inutile.
2 Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur.
3 Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus.
4 Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in orando (Luc. VI, 12), et quod prolixius oraverit (Id. XXII, 43): ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus?
Augustinus HOME