Augustinus, Epistolae, 130, 9, 18.
1 | In ipsa ergo fide et spe et charitate continuato desiderio semper oramus. |
2 | Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. |
3 | Dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus. |
4 | Ac per hoc et quod ait Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17), quid est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? |
5 | Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. |
6 | Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo repescit, certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. |
7 | Unde et illud quod idem apostolus ait, Postulationes vestrae innotescant apud Deum (Philipp. IV, 6), non sic accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam. |
8 | Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo iubente implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei (Tob. XII, 12). |