Augustinus, Epistolae, 130, 8, 17.
1 | Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intelligamus quod Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. |
2 | Illud enim valde magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. |
3 | Ideo nobis dicitur: Dilatamini; ne sitis iugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). |
4 | Tanto quippe illud quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius. |