Augustinus, Epistolae, 130, 8, 16.
1 | Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. |
2 | Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. |
3 | Aut quis est ex vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? |
4 | aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? |
5 | aut si ovum petit, numquid porrigit ei scorpium? |
6 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Id. XI, 5-13)? |
7 | Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in huius saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec iam videtur, sed adhuc speratur; spes enim quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: charitas in pane; maior enim horum charitas (I Cor. XIII. 13), et in cibis utique vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt charitatem: sive aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit. |