monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 8, 16.

Augustinus, Epistolae, 130, 8, 15.

1 Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et visitem templum eius (Psal. XXVI, 4)?
2 Ibi namque omnes dies non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cuius illi dies sunt.
3 Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tanquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo (Matth. VI, 7, 8).
4 Unde mirum videri potest, quamvis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret, Oportet semper orare, et non deficere; viduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non iustitia vel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat illa pervenit quae voluit vindicari (Luc. XVIII, 1-8).
5 Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis servis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam cogitando: ut hinc intelligeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit, et dormientes nos excitat ut petamus.
Augustinus HOME