Augustinus, Epistolae, 130, 7, 14.
1 | Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae colligitur? |
2 | an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus praeferatur? |
3 | Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae adeptione abiicienda est: quanquam fortasse corpus, animus vero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. |
4 | Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. |
5 | In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. |
6 | Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, iam nos in ipsa beata vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus. |
7 | Quomodo enim iam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene vivimus? |