Augustinus, Epistolae, 130, 6, 13.
1 | In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. |
2 | Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est. |
3 | Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. |
4 | Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua charitate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur. |