Augustinus, Epistolae, 130, 6, 12.
1 | Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? |
2 | Sane, si ut per hoc consulant eis qui vivunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit bonum, decet ea velle: si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam vel etiam noxiam vanitatis, non decet. |
3 | Quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic Apostolus loquitur, Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. |
4 | Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus: victum et legumentum habentes, his contenti simus. |
5 | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. |
6 | Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 6-10): hanc ergo sufficientiam non indecenter vult, quisquis vult, nec amplius vult; alioquin non ipsam vult, et ideo nec decenter vult. |
7 | Hanc optabat et pro hac orabat qui dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar, et dicam, Quis me videt? |
8 | aut pauper factus furer, et periurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). |
9 | Vides certe et istam sufficientiam non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconveniens eis cum quibus honeste officioseque vivendum est. |