monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 130, 5, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 130, 5, 11.

1 Ille igitur beatus est, qui omnia quae vult habet, nec aliquid vult quod non decet.
2 Quod si ita est, vide iam quae homines non indecenter velint.
3 Alius vult coniugari, alius coniugio viduatus deinceps continenter eligit vivere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri.
4 Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid velle: sic et optare filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint vitam ac salutem, quo voto plerumque occupatur etiam continentia vidualis; nam etsi spreto coniugio iam non optant etiam filios procreare, optant tamen quos procreaverunt incolumes vivere.
5 Ab hac omni cura immunis est virginalis integritas.
6 Habent tamen omnes charos, et charas, quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem.
7 Sed cum istam salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere iam beatos?
8 Habent enim aliquid quod non dedecet velle; sed si alia non habent maiora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata vita longe absunt.
Augustinus HOME