monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 5, 11.

Augustinus, Epistolae, 130, 5, 10.

1 Hic fortasse iam quaeras quid sit ipsa beata vita.
2 In qua quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus invenire potuerunt, quanto minus eius fontem honoraverunt, eique gratias non egerunt.
3 Prius itaque attende, utrum acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam vivit voluntatem.
4 Sed absit ut hoc verum esse credamus: quid si enim nequiter velit vivere?
5 Nonne tanto miserior esse convincitur, quanto facilius mala eius voluntas impletur?
6 Merito hanc sententiam etiam ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt.
7 Nam quidam eorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivunt ut ipsi velint.
8 Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat (Cicero, in Hortensio ).
9 Quid tibi videtur?
10 haec verba nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem dicta sunt?
11 Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc verum est (Tit. I, 13).
Augustinus HOME