monumenta.ch > Augustinus > 9


Augustinus, Epistolae, 130, 4, 9.

1 Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permovet quod ait Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet nescimus (Rom. VIII, 26); et timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non orare.
2 Quod itaque dici breviter potest, ora beatam vitam: hanc enim habere omnes homines volunt; nam et qui pessime et perdite vivunt, nullo modo ita viverent, nisi eodem modo se esse vel posse fieri beatos putarent.
3 Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perveniunt non nisi boni?
Augustinus HOME