Augustinus, Epistolae, 130, 3, 8.
1 | Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc est, si delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo caventes, ipsas velut matres deliciarum divitias dispergendo pauperibus abiecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius condiderunt. |
2 | Quod si tu devincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. |
3 | Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). |
4 | Nos non debemus ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (Ibid. IV, 5). |
5 | Pertinet tamen ad vidualem curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut vivat. |
6 | Te in illorum numero deputato, de quibus scriptum est: Vivent corda eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 27). |