Augustinus, Epistolae, 130, 3, 7.
1 | Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris. |
2 | Non enim Apostolus qualicumque viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte. |
3 | Quod vero sequitur, vigilantissime cave, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit. |
4 | Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11), hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. |
5 | Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. |
6 | Omnino haec in te despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem. |
7 | Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate (I Cor. XV, 54); hoc est vera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur. |
8 | Nam et ipse Apostolus, Carnis, inquit, providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29), sicut itidem ipse dicit. |
9 | Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23). |