Augustinus, Epistolae, 130, 2, 5.
1 | In iis igitur vitae huius tenebris, in quibus peregrinamur a Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), desolatam debet se christiana anima reputare, ne desistat orare: et Scripturarum divinarum sanctarumque sermoni discat tanquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). |
2 | Huius enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui videndo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et, Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2). |
3 | Tunc erit vera vita post mortem, verumque solatium post desolationem: illa vita eximet animam nostram de morte, et illud solatium oculos nostros a lacrymis; et quoniam ibi iam non erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo, Pedes meos a lapsu. |
4 | Porro si nulla tentatio, iam nulla oratio: non enim ibi adhuc erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde, Placebo, inquit, Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8, 9), ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. |
5 | Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). |
6 | Haec est enim vera vita, quam iubentur bonis operibus apprehendere divites: et ibi est verum solatium; quo solatio nunc vidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione, Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra deserta, et sine via, et sine aqua (Psal. LXII, 2, 3); quod est ista moribunda vita, quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur. |
7 | Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent? |