Augustinus, Epistolae, 130, 2, 4.
1 | Homines autem boni videntur etiam in hac vita praestare non parva solatia. |
2 | Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia vexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus (Rom. XII, 15) norunt, et salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa. |
3 | Sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos fecit. |
4 | E contra, si divitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara et dura, nec aliquid laetum vel dulce est in eis? |
5 | Ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. |
6 | Sed quotusquisque talis invenitur, de cuius animo et moribus sit in hac vita certa securitas? |
7 | Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conversatione securus. |
8 | Proinde quamvis ex fructibus suis multi cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent, alii male vivendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam iudicemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). |