monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 130, 2, 3.

1 Debes itaque prae amore huius verae vitae, etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet eius felicitate verseris.
2 Nam sicut est illa vera vita, in cuius comparatione utique ista quae multum amatur, quamlibet iucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est etiam solatium verum, quod per prophetam Dominus promittit dicens, Dabo illi solatium verum, pacem super pacem (Isai. LVII, 18, 19, sec. LXX); sine quo solatio quaecumque sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio reperitur.
3 Divitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque huiusmodi quibus felices se esse putant mortales verae illius felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam concupita adeptionis ardore?
4 Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut ista sint bona.
5 Non sunt ergo in iis vera solatia, sed ibi potius ubi vera vita.
6 Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus.
Augustinus HOME