Augustinus, Epistolae, 130, 1, 2.
1 | Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere contristatis, et desperantibus quemquam posse salvari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum; mirifica et misericordissima pollicitatione respondit, Deo esse facile quod hominibus impossibile est (Matth. XIX, 24-26). |
2 | Cui ergo facile est ut etiam dives intret in regnum coelorum, inspiravit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. |
3 | Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum misit (Luc. XIX, 9), et resurrectione atque ascensione glorificatus, multos postea divites impartito Spiritu sancto fecit huius saeculi contemptores, et finita divitiarum cupiditate ditiores. |
4 | Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo? |
5 | quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto divitiarum, et contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19) ? |