monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 130, 1, 1.

1 Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum iam iamque persolverem, et pio studio tuo in Christi charitate servirem.
2 Quam me autem laetificaverit ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantae curam geris, verbis explicare non possum.
3 Quod enim maius oportuit esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem?
4 ille quippe ait: Quae autem vere vidua est et desolata speravit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die (I Tim. V, 5).
5 Unde mirum videri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque familiae mater, et in eo licet vidua, non tamen desolata, quomodo occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura; nisi quia prudenter intelligis quod in hoc mundo et in hac vita nulla anima possit esse secura.
Augustinus HOME