monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 129, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 129, 7.

1 Quid est autem quod in Notoria sua ponendum putarunt, ideo se iuste flagitasse ut omnes adessent, quia omnes conventi sunt ut venirent?
2 quasi possent eligi pauci qui adesse deberent, nisi ab omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent, ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent.
3 Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax; quorum illud optamus, illud cavemus: et ideo ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius quod cavemus quam quod optamus, consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae Spectabilitati sufficere visus est; ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo.
4 Si autem quod votis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a Domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum voluerint, omnes aderimus, et ad tantum bonum, illo adiuvante qui hoc donat, alacriter convolabimus, dicentes.
5 Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX), non iam eis qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate iam nobiscum experientibus, quam bonum sit et iucundum fratres habitantes in unum (Psal. CXXXII, 1).
6 ( Et alia manu ): Optamus te, fili, in Deo bene valere. ( Item alia manu ): Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, subscripsi.
7 ( Item ): Silvanus primae sedis provinciae Numidiae, subscripsi.
Augustinus HOME