monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 129, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 129, 6.

1 Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti, omnes collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed pacis.
2 Quod enim propterea se universos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse adversarii saepe sui mentiti sunt; hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici verissime potuit ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe maior est numerus, et maxime in proconsulari provincia: quanquam, excepta Numidia consulari, etiam in caeteris provinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur; aut certe, in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus.
3 Sed nunc si numerum suum innotescere voluissent, nonne ordinatius atque tranquillius innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subiungant, edicto admonuisti?
4 Quid sibi ergo vult quod collationis loco omnes adesse desiderant?
5 Si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi, aut quid illic facient tacituri?
6 Nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum, satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa collatio.
Augustinus HOME