Augustinus, Epistolae, 129, 5.
1 | Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis (Id. III, 12), et littoris (Id. XIII, 47, 48), utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi eius habuissent, nihil eos praeiudicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit. |
2 | Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus iurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod promisit. |
3 | Haec sentire quam sit stultum et impium iam fortasse viderunt: cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani damnatores per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab huiusmodi potestatibus postulat: et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione impollutos mansisse dixerunt, et Baptismum vel a damnatis, vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque iterare non ausi sunt; satis utique iudicarunt ea quae contra nos dicebant, exemplo suo esse damnata: et credendum est quod iam intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis, et cum ipso simul Primiano damnatores eius et damnati in causa eius, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis christianus, ne in pace vivat unitas Christi. |