monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 129, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 129, 4.

1 Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino servituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum: quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae, sed etiam alienigenae, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt; et maiores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret; totamque ipsam causam potuerunt (et forte fecerunt ipsius collationis necessitate), archivis publicis perserutatis, invenire olim esse finitam, post ecclesiastica iudicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore iudicante, ad cuius examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt.
2 Ibi potuerunt etiam causam Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto eiusdem imperatoris, invenire purgatam.
Augustinus HOME