3 | Sed nunc fortasse huius collationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras; et quia in eis innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, et in Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et provinciae leguntur, per quas crevit, incipiens ab Ierusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet; non autem invenerunt aliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte mansuram; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quae, sicut putant, fuerat Domino placitura, nullum eius testimonium reperiri: haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et perniciosas, et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum collationis nostrae omnes convenire voluerunt, non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta discordia finiatur. |