monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 129, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 129, 2.

1 Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus Redemptor eius innotuit?
2 Nam sicut non audimus contra Christum eos qui dicunt corpus eius de sepulcro furatum a discipulis; sic non debemus audire contra eius Ecclesiam eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt Christi (Ephes. IV, 25); sicut ergo non credimus furto cuiusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cuiusquam viva eius membra periisse de mundo.
3 Non est itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia, simul in Evangelio commendatum videre, et caput contra calumnias Iudaeorum, et corpus contra criminationes haereticorum.
4 Nam quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur, et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem (Luc. XXIV, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbe terrarum: ut uno brevi capitulo paucisque verbis, et inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur, et, si fideliter attenderit, corrigatur.
Augustinus HOME