Augustinus, Epistolae, 129, 1.
1 | Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum, collationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. |
2 | Atque utinam ipsos non pertentet ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio! |
3 | et ideo si velint omnes esse praesentes, ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta, fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omnibus bonis, dolente autem solo diabolo et similibus eius, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem, laudesque Deo reddendas ardentissima et lucidissima charitate pergamus. |