monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 128, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 128, 4.

1 Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, ut et per te innotescant omnibus.
2 Postulamus ut in adiutorio Domini Dei nostri, quo admonente ista promittimus, et quo adiuvante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati, et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur.
3 Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos fuisse censerent.
4 Quorum inter se concordiae non invidemus; sed eos certe oportet advertere quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. ( Et alia manu ): Optamus te, fili, in Domino bene valere.
5 Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, huic epistolae subscripsi. ( Item alia manu ): Silvanus senex Ecclesiae Summensis subscripsi.
Augustinus HOME