Augustinus, Epistolae, 128, 3.
1 | Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. |
2 | Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praevenitur; quia ubi praeceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto, deinceps iam singulis singuli pristino more succedant: nec novum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. |
3 | Aut si forte christiani populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur, unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. |
4 | Quid enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? |
5 | an vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra eius essemus; et nos, ne ipsa eius membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? |
6 | Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo semper simus. |
7 | Episcopi autem propter christianos populos ordinamur: quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. |
8 | Si servi utiles sumus, cur Domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus? |
9 | Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit, quam retenta disperserit. |
10 | Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? |