Augustinus, Epistolae, 128, 2.
1 | Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo iam magnam partem orbis implerent, et in caeteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati; si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola aeterna salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. |
2 | Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem, et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius quam convincere valuerunt, quaestionem demonstraverimus esse finitam, quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat; et Caecilianum innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen criminationes suas ultro accusando miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam; sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. |
3 | Neque enim in eis divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis charitate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. |