monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 128, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 128, 1.

1 Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus; hoc est, de loco et tempore ipsius collationis, et de numero eorum quos praesentes esse oportebit.
2 Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis: inque illo scripto, quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur, subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum fiunt ipse perspicias; admonituri quoque, Domino adiuvante, populum christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quae aguntur, non cum aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti.
Augustinus HOME