Augustinus, Epistolae, 127, 9.
1 | Una sola esse causa posset, qua te id quod vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. |
2 | Nam et vovenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. |
3 | Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. |
4 | Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier: sexum nomine corporis nuncupavit. |
5 | Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere coniugali iure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod ab alterutro non exigitis. |
6 | Si continentia virtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus a viro potius cognominata videatur, sicut similitudo vocabuli resonat? |
7 | Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere. |
8 | Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius vinculum charitatis. |
9 | Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii. |